Dan
2.5.1 (p. 46,32 )
[1] His virtute paribus aequa regnandi
incessit aviditas.
[2] Imperii sui cuique cura exstitit, fraternus nullum respectus astrinxit.
[3] Quem enim nimia sui caritas ceperit, aliena deserit, nec sibi quisquam
ambitiose atque aliis amice consulere potest.
[4] Horum maximus Haldanus, Roe et Scato fratribus interfectis, naturam
scelere polluit, regnum parricidio carpsit et, ne ullum crudelitatis
exemplum omitteret, comprehensos eorum fautores prius vinculorum poena
coercuit, mox suspendio consumpsit.
[5] Cuius ex eo maxime fortuna admirabilis fuit, quod, licet omnia temporum
momenta ad exercenda atrocitatis officia contulisset, senectute vitam, non
ferro finierit.
Dan
2.5.2 (p. 47,4 )
[1] Huius filii Roe et Helgo fuere.
[2] A Roe Roskildia condita memoratur, quam postmodum Sueno furcatae barbae
cognomento clarus civibus auxit, amplitudine propagavit.
[3] Hic brevi angustoque corpore fuit, Helgonem habitus procerior cepit.
[4] Qui, diviso cum fratre regno, maris possessionem sortitus regem
Sclaviae Scalcum maritimis copiis lacessitum oppressit.
[5] Quam cum in provinciam redegisset, varios pelagi recessus vago
navigationis genere perlustrabat.
[6] Hic licet ferocioris ingenii esset, luxuria tamen saevitiam aequabat.
[7] Adeo siquidem proiectus in Venerem exstitit, ut ambiguae existimationis
esset, tyrannide magis an libidine arserit.
[8] Apud insulam Thorø virgine Thora stuprum pati coacta, filiam
suscepit, cui postmodum Ursae vocabulum aptavit.
Dan
2.5.3 (p. 47,14 )
[1] Hundingum Saxoniae regis Syrici filium
apud Stadium oppidum proelio vicit eundemque ex provocatione adortus duello
prostravit.
[2] Ob quod Hundingi interemptor vocatus victoriae decus cognomine
usurpavit.
[3] Iutiae Saxonibus ereptae ius procurationemque Hesce, Eyr et Ler ducibus
commisit.
[4] Apud Saxoniam ingenui ac liberti necem pari summa rependendam
constituit, perinde ac liquido constare volens, quod cunctas Theutonum
familias aequa servitus teneret omniumque corrupta libertas parem
condicionis ignominiam redoleret.
Dan
2.5.4 (p. 47,22 )
[1] Cum ad insulam Thorø piraticam
reflexisset, Thora, necdum amissae virginitatis maerore deposito, turpi
commento nefariam stupri ultionem excogitavit.
[2] Siquidem filiam nubilis aetatis de industria litori immissam concubitu
patrem maculare praecepit.
[3] Qui licet insidiosae voluptatis illecebris corpus dedisset, animi tamen
integritatem exuisse credendus non est, cum ei promptissimam erroris
excusationem ignorantiae beneficium afferret.
[4] O stolidam matrem, quae filiae pudicitiam, ut suam ulcisceretur,
exsulare permisit nec sanguinis sui castitatem curavit, dummodo incesti
efficeret reum, per quem prior ipsa perdiderit caelibatum!
[5] Atrocem feminae mentem, quae veluti secundam sui corruptionem in poenam
corruptoris expendit, cum hoc ipso potius iniuriam augere quam extenuare
videretur!
[6] Quippe quo se ultionem assequi credidit, culpam astruxit et, dum noxam
detrahere gestit, nefas adiecit, subolis suae novercam agendo, cuius, ut
propriam expiaret infamiam, flagitio non pepercit.
[7] Nec dubium eandem refertum impudentia animum gessisse, cuius tantus a
pudore excessus erat, ut iniuriae solacium filiae probro petere non
erubesceret.
[8] Magnum, sed uno expiabile scelus, quod concubitus noxam fausta proles
detersit neque opinione tristius quam fructu iucundius fuit.
[9] Siquidem genitus ex Ursa Rolpho ortus sui infamiam conspicuis
probitatis operibus redemit, quorum eximium fulgorem omnis aevi memoria
specioso laudum praeconio celebrat.
[10] Fit enim, ut laetis lugubria finiantur et in speciosos exitus turpiter
auspicata concedant.
[11] Igitur ut flagitiosus, ita felix patris error exstitit, quem tanta
luce mirificus postmodum filius expiavit.
Dan
2.5.5 (p. 48,8 )
[1] Interea Regnero apud Suetiam defuncto,
coniunx eius Suanhuita parvo post et ipsa morbo ex maestitia contracto
decedit, fato virum insecuta, a quo vita distrahi passa non fuerat.
[2] Fieri namque solet, ut quidam ob eximiam caritatem, quam vivis
impenderant, etiam vita excedentes comitari contendant.
[3] His filius Hothbrodus succedit, qui proferendi imperii studio Orienti
bellum intulit ac post immensam populorum cladem athislum et
Høtherum filios procreavit.
[4] Iisdem Gevarum quendam egregiis sibi meritis devinctum paedagogum
ascivit.
[5] Nec Orientis victoria contentus Daniam petit eiusque regem Roe tribus
proeliis provocatum occidit.
Dan
2.5.6 (p. 48,17 )
[1] His cognitis, Helgo filium Rolvonem
Lethrica arce conclusit, heredis saluti consulturus, utcumque suam fortuna
tractasset.
[2] Deinde praesides ab Hothbrodo immissos, ut externo patriam dominio
liberaret, missis per oppida satellitibus caede subegit.
[3] Ipsum quoque Hothbrodum cum omnibus copiis navali pugna delevit nec
solum fratris, sed etiam patriae iniuriam plenis ultionis armis pensavit.
[4] Quo evenit, ut, cui nuper ob Hundingi caedem agnomen incesserat, nunc
Hothbrodi strages cognomentum inferret.
Dan
2.5.7 (p. 48,24 )
[1] Praeterea Sueones, perinde ac parum
proeliis afflictos, abiectissimae condicionis instituto multavit, lege
sanciens, ne cuiuspiam eorum iuxta legitimarum compositionum formulam
laesio sarciretur.
[2] His gestis, ob superioris flagitii ruborem patriam penatesque perosus,
repetito Oriente, decedit.
[3] Opinantur quidam, quod exprobratae sibi turpitudinis anxius super
destrictum gladium incumbendo voluntaria se morte consumpserit.