Dan
7.7.1 (p. 192,28 )
[1] Veris initio cum Alf et Algerus,
repetitis piraticae operibus, varia pelagus navigatione tentarent, in
Hamundi reguli filios Helwin, Hagbarthum et Hamundum centenis incidere
navigiis.
[2] Quibus illato proelio, cum fessas caede dextras sola crepusculi caligo
dirimeret, noctu militi foedus imponitur.
[3] Quod postero die perpeti invicem iure firmatum est, tanto vulnere
hesterna pugna utrobique suscepto, ut nulla renovandi certaminis facultas
exsisteret.
[4] Ita, quos par virtus exhausit, necessitas in pacem coegit.
Dan
7.7.2 (p. 192,35 )
[1] Per idem tempus Hildigisleus, claro
Theutonum loco ortus, formae et nobilitatis fiducia Sygnem Sigari filiam
postulabat.
[2] Apud quam maximum ei contemptum obscuritas peperit, quod fortitudine
vacuus aliena probitate fortunam instruere videretur.
[3] Praecipue eandem in amorem Hakonis magnalium eius spectata deflexit
opinio.
[4] Quippe maiorem fortium quam mollium respectum agebat nec formae, sed
operum insignia mirabatur, sciens omne decoris blandimentum sola virturis
aestimatione sordescere nec aequa illi lance conferri.
[5] Sunt enim puellae, quae potius amatorum claritate quam specie
capiuntur, quasque non oris sed mentis habitum aestimantes in alternum
copulae votum solus animi respectus accendit.
Dan
7.7.3 (p. 193,9 )
[1] Hagbarthus vero cum Sigari filiis Daniam
petens iisdemque ignaris sororis eorum alloquio potitus, tandem eam ad
clandestini concubitus promissionem fide sibi obligandam adduxit.
[2] Quae postmodum, forte pedissequis insignes procerum titulos
conferentibus, Hildigisleo Hakonem praetulit, in illo nihil praeter speciem
laudabile reperiri, in isto oris lituram animi flore pensari testata.
[3] Nec eum simplici laudationis genere extulisse contenta tali concentu
usa perhibetur:
Dan
7.7.4 (p. 193,16 )
[1] Hic candoris inops prima probitate relucet,
vultum vigore metiens.
[2] Nam damnum rigidae redimit mens ardua formae
mendamque vincit corporis.
[3] Corde micat species, facies feritate iuvatur,
ipso rigore praecluis.
[4] Nec candore beat mentem, sed mente colorem,
morum severus arbiter.
[5] Huic pretium non forma facit, sed fortior
ausus
armisque parta claritas.
[6] Ast illum capitis decor approbat et nitor oris
vertexque crine fulgidus.
[7] Sordet inane decus formae, confunditur in se
fallax decoris dignitas.
[8] Disparibus studiis species virtusque reguntur;
haec perstat, illa deperit.
[9] Importat vitium vacuus color; hunc levis anni
fluxus gradatim dissipat.
[10] Ast probitas meliore loco sua pectora firmat
nec lapsa prorsus excidit.
[11] Exteriore bono vulgaris fallitur aura
rectique normam neglegit.
[12] At mihi censura virtus potiore probatur,
spreta decoris gratia.
Dan
7.7.5 (p. 194,1 )
[1] Quae vox ita ad astantium aures delapsa
est, ut Hagbarthus Hakonis laudari vocabulo putaretur.
[2] A qua cum Hildegisleus Hagbarthum sibi praelatum dolenter tulisset,
Bolwisum quendam luminibus captum muneribus illicit, qui Sygari et Hamundi
filios ad amicitias odio permutandas adduceret.
[3] Rex quippe Sigarus senum duorum, quorum alter Bilwisus, alter Bolwisus
erat, consilio cuncta fere gerere consueverat.
[4] Horum tam discors ingenium fuit, ut alter inimicitiis dissidentes in
gratiam reducere solitus esset, alteri curae foret amicitia iunctos odio
sequestrare et simultatum pestes alternis ventilare dissidiis.
[5] Primum itaque Bolwisus apud Sygari filios Hamundi subolem pleno
obtrectationis mendacio lacerabat, affirmans eam numquam fida pace
societatis iura servare solitam, bello potius quam foedere continendam.
[6] Itaque iuvenum pactione perrupta, Helwin et Hamundus, Hagbartho procul
agente, a Sigari filiis Alf et Algero proelium inferentibus apud portum,
qui sinus Hamundi dicitur, opprimuntur.
[7] Quos Hagbarthus postmodum, integris viribus superveniens, in ultionem
fratrum bello consumpsit.
[8] Hildigisleus ambas nates telo traiectus elabitur.
[9] Quae res insectandorum risu Theutonum occasio exstitit, quod opprobrii
nota plagae deformitas non careret.
Dan
7.7.6 (p. 194,18 )
[1] Post haec Hagbarthus, muliebri corpus
cultu instruens, tamquam Sigari filiam fraterna clade non laeserit,
solitarius eam acceptae promissionis fiducia repetit, plus securitatis ex
ipsius fide quam suo facinore formidinis contrahens.
[2] Adeo libido periculum contemnit.
[3] Et ne profectioni causa deesse videretur, pugnacem Haconis famulam
profitendo legationem eius ad Sigarum perferre se dixit.
[4] Cumque noctu inter pedissequas cubitum reciperetur pedesque ei ab
ancillulis lavandi officio pertergerentur, interrogatus, quid hispidis adeo
cruribus esset manusque parum blandi contactus haberet, hoc modo respondit:
Dan
7.7.7 (p. 194,26 )
[1] Quid miri tenerum nobis durescere subtel
et longos hirto crure manere pilos,
cui plantas toties subiecta relisit arena
et vepres medium corripuere gradum?
[2] Nunc saltu nemus experior, nunc aequora cursu,
nunc mare, nunc tellus, nunc iter unda mihi.
[3] Sed neque ferratis conclusum nexibus uber
ac iaculis solitum missilibusque premi
ad tactum vestro potuit mollescere ritu,
quas chlamydis tegmen aut toga levis habet.
[4] Nec colus aut calathi, sed caede madentia tela
officium nostrae composuere manus.
Dan
7.7.8 (p. 194,38 )
[1] Cuius affirmationem Signe consentaneo
dissimulationis genere prosequi non morata, par esse refert manus vulnera
saepius quam vellera, pugnam quam pensa tractantes consentaneam officio
praeferre duritiem nec tractabili feminarum mollitudine enervem levitatis
speciem alienis contactibus exhibere.
[2] Quippe eas partim bellico labore, partim navigandi consuetudine duratas
esse.
[3] Neque enim bellatricem Haconis vernulam muliebribus inservire negotiis,
sed iaculandis hastis torquendisque missilibus oblitam cruore dexteram
afferre consuevisse.
[4] Quamobrem mirandum non esse plantas ingenti itinerum emensione duratas,
quasque decursa toties litora scabris lapidum fragmentis obtriverint,
calloso rigore lentescere nec parem earum teneritudini contactum prae se
ferre, quarum vestigia digressus expertia aulicis iugiter liminibus
includantur.
Dan
7.7.9 (p. 195,12 )
[1] Quam cum Hagbarthus, perinde ac
honoratiorem cubandi locum habiturus, tori sociam recepisset, inter mutuae
voluptatis colloquia talibus sensim orsis compellat:
[2] Si captum genitor tuus
me tristi dederit neci,
numquid coniugii fidem
tanti foederis immemor
post fatum repetes meum?
[3] Nam si sors ea cesserit,
haud spero veniae locum;
nec parcens miserebitur
ulturus subolem parens.
[4] Nam fratres necui tuos,
privatos ope nautica,
et nunc te, patre nescio,
ac si nil prius egerim
votis illius obviam,
communi teneo toro.
[5] Dic ergo, Venus unica,
quam voti speciem feres,
complexu solito carens!
Dan
7.7.10 (p. 195,33 )
[1] Ad haec Sygne:
[2] Me crede tecum, care, velle commori,
si sors exitii praetulerit vicem,
nec ulla vitae prorogare tempora,
cum te mors tumulo tristis adegerit.
[3] Nam si supremam forte lucem clauseris,
lictorum rabido subditus ausui,
quocumque leto praefocetur halitus,
morbo seu gladio, gurgite vel solo,
omnis petulcae labis ignes abdico
et me consimili devoveo neci,
ut, quos idem foedus tori revinxerat,
idem supplicii contineat modus.
[4] Nec hunc, necis sensura poenas, deseram,
quem dignum Venere constitui mea,
qui prima nostri carpsit oris oscula
et floris teneri primitias tulit.
[5] Nullum puto votum futurum certius,
si quid feminea vox fidei gerit.
[6] Quae vox ita Hagbarthi animum vegetavit, ut plus voluptatis in eius
promisso quam periculi in sua digressione reponeret.
Dan
7.7.11 (p. 196,13 )
[1] Qui cum ab ancillulis proditus a Sigari
lictoribus oppugnaretur, diu se strenua pugna defendit compluresque ex iis
in aditu trucidavit.
[2] Comprehensus tandem et ad contionem perductus diversa plebis suffragia
expertus est.
[3] siquidem complures supplicium ab eo tam gravis iniuriae exigendum
dicebant; sed Bilwisus, Bolwisi frater, aliique sententiae mitioris
auctores potius strenua eius opera utendum quam crudelius in eum
consulendum monebant.
[4] Tunc subiens Bolwisus iniqua affirmabat consilia, quae regem, cum
ultione uti debeat, ignoscere iubeant et iustum iracundiae motum indigna
miseratione deleniant.
[5] Quo enim pacto Sigarum circa hunc parcendi miserendive studio moveri
posse, a quo non solum gemino filiorum solatio spoliatus, sed etiam
corruptae filiae contumelia respersus videatur?
[6] Quam sententiam maiore contionis parte suffragiis prosequente, damnatur
Hagbarthus, stipesque eum excepturus erigitur.
[7] Quo evenit, ut, qui prius nullum paene triste suffragium habuerat,
omnium saevitiae multaretur.
Dan
7.7.12 (p. 196,27 )
[1] Quem regina mox, porrecto poculo, sitim
lenire iussum tali minarum inflictione sollicitat:
[2] Nunc insolens Hagbarthe,
quem morte dignum contio
adiudicavit omnis,
sitis fugandae gratia
ori dabis bibendum
scypho liquorem corneo.
[3] Ob hoc metum refutans,
vitae supremo tempore
audacibus labellis
letale liba poculum,
quo potus inferorum
mox applicere sedibus,
iturus in reclusam
Ditis severi regiam,
patibuloque corpus,
Orco daturus spiritum!
Dan
7.7.13 (p. 197,5 )
[1] Tunc iuvenis oblatum apprehendens poculum
tale fertur intulisse responsum:
[2] Hac gustum capiam manu supremum
extremae quoque potionis haustum,
qua natos tibi sustuli gemellos.
[3] Iam non Elysios inultus axes,
non impune truces adibo Manes.
[4] Nam nostro prius hos peracta nisu
clades Tartareis reclusit antris.
[5] Haec vestro maduit cruore dextra,
haec proli teneros ademit annos,
quam luci tua procreavit alvus,
cui tunc nec funebris pepercit ensis.
[6] Infamis mulier furensque mente,
infelix genetrix et orba natis,
sublatum tibi nulla reddet aetas,
nec tempus redimet diesve quaevis
demptum letifero rigore pignus!
[7] Ita mortis comminationem interfectorum a se iuvenum exprobratione
ultus, reiecto in reginam poculo, os eius sparso meri liquore suffudit.
Dan
7.7.14 (p. 197,25 )
[1] Interea Sygne deflentes famulas, an sibi
coeptorum sociae fieri paterentur, interrogat.
[2] Illae, quicquid dominae voti incederet, suis spondent effectibus
exsequendum.
[3] Promissioni fides adiecta est.
[4] Deinde lacrimis suffusa, quem unicum tori consortem habuerit, fato
insequi velle se dicit iubetque, mox ut signum e specula datum esset, faces
thalamo subdi, deinde laqueos ex peplis fieri iisdemque fauces, pulso pedum
fulcimine, strangulandas praeberi.
[5] Assentientibus, quo minorem mortis metum haberent, merum propinat.
Dan
7.7.15 (p. 197,32 )
[1] Post haec Hagbarthus ad montem, qui
postmodum ab ipso vocabulum traxit, suspendio consumendus adducitur.
[2] Tunc experturus amasiae fidem amiculum suum a lictoribus suspendi
praecepit, voluptati sibi esse praefatus, si propinquae mortis instar
alicuius spectaculi imagine pervidisset.
[3] Quo impetrato, speculae custos, id circa Hagbarthum peragi ratus,
conclusis intra aulam puellis conspecta denuntiat.
[4] Quae mox, datis incendio tectis, subiecta pedibus robora depellentes
gulas laqueis obtorquendas dederunt.
[5] Igitur Hagbarthus regiam igni implicatam conspiciens ac notum
conflagrare cubiculum, plus laetitiae se ex amicae fide quam maeroris ex
propinqua morte sentire perhibuit.
[6] Quin etiam astantes ad necem sibi inferendam hortatus, in quam parvo
momento fatum poneret, Huiusmodi carmine protestatur:
Dan
7.7.16 (p. 198,3 )
[1] 'Ocius, o iuvenes, correptus in aera tollar!
Dulce mihi, nupta, est post tua fata mori.
[2] Aspicio crepitus et tecta rubentia flammis,
pollicitusque diu pacta revelat amor.
[3] En tua non dubiis completur pactio votis,
cum vitae mihi sis interitusque comes.
[4] Unus erit finis, unus post funera nexus,
nec passim poterit prima perire Venus.
[5] Felix, qui tanta merui consorte iuvari
nec male Tartareos solus adire deos.
[6] Ergo premant medias subiecta tenacula fauces!
Nil, nisi quod libeat, poena suprema feret,
cum restaurandae Veneris spes certa supersit
et mors delicias mox habitura suas.
[7] Axis uterque iuvat: gemino celebrabitur orbe
una animi requies, par in amore fides.
[8] Ecce enim oblatum libens discrimen accipio, cum ne apud Manes
quidem amor ipse participis sui complexum deperire patiatur.'
[9] Et cum dicto lictorum opera laqueo profligatur.
Dan
7.7.17 (p. 198,22 )
[1] Et ne cuiquam antiquitatis vestigia
prorsus exolevisse credantur, praedictae rei fides praesentibus locorum
indiciis exhibetur, cum et Hagbarthus pago vocabulum exstinctus intulerit,
nec longe a Sigari oppido locus pateat, ubi plano paululum agger elatior
veteris fundi instar protuberantis humi specie demonstrat.
[2] Sed et quidam Absaloni trabem se eo loci repertam vidisse narravit,
quam agrestis vomere rimatus offenderit.