Dan
9.3.1 (p. 250,10 )
[1] Post hos Siwardus cognomento Ring, quem
eiusdem nominis pater, Norvagiae dux, olim ex Gøtrici filia
susceperat, Scanis Sialandisque fautoribus regnat.
[2] Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos Iutiam
occupabat.
[3] Igitur unius regni dividua potestas, tamquam utraque parte ob
parvitatem ignobili, non sperni modo, sed etiam lacessi ab exteris coepit.
[4] Quos Siwardus maiore odio quam regni aemulum insecutus, peregrina bella
civilibus praeferendo quinquennio periculis patriae defensionem suam
opponere perseveravit.
[5] Elegit enim vulnus tolerare domesticum, quo promptius sanaret externum.
Dan
9.3.2 (p. 250,19 )
[1] Quamobrem Ringo, dominationis eius
occupandae occasione suscepta, universum imperii ius in se transferre
conatus, foris excubias peragentem intus lacerare sustinuit.
[2] Provincias siquidem, quae ab ipso possidebantur, invadens, communis
patriae defensionem ingrata mente pensabat.
[3] Igitur ex Sialandicis quidam Siwardi studiosiores, quo sinceriorem
absenti fidem gererent, filium eius Regnerum vixdum cunis erutum regis
nomine censuerunt, non quod ipsum regimini intempestivum nescirent, sed ut
tanti pignoris ductu adversum Ringonem torpentium sociorum animos
excitarent.
[4] Audiens autem Ringo Siwardum interim ab expeditione regressum,
Sialandenses magna manu petitos, ni se dederent, ferro perituros edixit.
Dan
9.3.3 (p. 250,29 )
[1] At Sialandici, quibus aut rubor aut
periculum imperabatur, viribus ob paucitatem diffisi, deliberandae rei
indutias poposcerunt.
[2] Quibus impetratis, cum nec Siwardi gratiam colere liberum nec Ringonis
amplecti videretur honestum, diu inter metum pudoremque solliciti
iactabantur.
[3] Qua in re ne senibus quidem consilio suppetente, Regnerus tunc forte
contioni praesens: 'Brevis', inquit, 'arcus subito spiculum iacit.
[4] Ego vero, tametsi puerili ausu maiorum ora praecurrere videar,
ignoscendum erratis veniamque immature editis precor.
[5] Verum prudentiae monitor, tametsi despicabilis videatur, respuendus non
est.
[6] Docili quippe animo sorbenda est utilium disciplina.
[7] At quoniam, ut desertores ac transfugas notari turpe, ita supra vires
audere temerarium est, et utrobique par culpa subesse convincitur, simulata
transitione petendus est hostis, idemque, cum primum facultas obvenerit,
opportuna desertione linquendus.
[8] Satius ergo erit adversarii iram obsequii figmento praecurrere quam
negatione eundem in nosmet ipsos acrius incessendos armare.
[9] Quid enim fortioris imperium detrectantes agimus, nisi quod ipsi in
iugulum nostrum arma sponte praestamus?
[10] Saepe involutioribus studiis efficacissima fraus alitur.
[11] Astu illaqueanda est vulpes.'
Dan
9.3.4 (p. 251,12 )
[1] Cuius consilii salubritate et
fluctuantium civium cunctationem discussit et hostilibus castris noxium
robur adiecit.
[2] Contio quoque, infantiae eius non facundiam minus quam ingenium mirans,
egregiae indolis decretum, habitu annorum excellentius, cupide amplexata
est.
[3] Nec rubori fuit defectis consilio senibus puerilibus obsequi monitis,
quae quamquam a tenero manassent, integerrimo disciplinae pondere
redundabant.
[4] Auctorem vero consilii instanti periculo obicere veriti, educationis
gratia Norvagiam transtulerunt.
[5] Brevi post conserta pugna Ringonem Sywardus aggreditur; quo occiso,
ipse immedicabili plaga perstrictus paucis interiectis diebus ex vulnere
decessit.
[6] Cui Regnerus in regnum succedit.