Dan
3.4.1 (p. 70,5 )
[1] At Othinus, quamquam deorum praecipuus
haberetur, divinos tamen et haruspices ceterosque, quos exquisitis
praescientiae studiis vigere compererat, super exsequenda filii ultione
sollicitat.
[2] Plerumque enim humanae opis indiga est imperfecta divinitas.
[3] Cui Rostiophus Phinnicus alium filium ex Rinda Rutenorum regis filia
suscitandum praedixit, qui fraternae cladis poenas exigere debebat; deos
siquidem consortis sui ultionem orituri fratris officio destinasse.
[4] Hoc audito, Othinus os pileo, ne vultu proderetur, obnubens praedictum
regem stipendia meriturus accedit.
[5] A quo magister militum effectus, recepto exercitu, pulcherrimam ex
hostibus victoriam retulit.
[6] Quem rex ob pugnam strenue editam in primum amicitiae gradum ascivit,
haud parcius donis quam honoribus cultum.
[7] Idem post parvulum temporis intervallum solus hostium acies in fugam
propulit mirificaeque cladis auctor pariter ac nuntius rediit.
[8] Admirationi omnibus erat, quod tanta de innumeris strages unius accipi
viribus potuisset.
[9] Quibus meritis fretus tacite regem amoris sui conscium facit.
[10] Cuius benignissimo favore recreatus, dum a puella osculum peteret,
alapam recepit.
Dan
3.4.2 (p. 70,21 )
[1] Nec eum aut contumeliae deformitas aut
iniuriae dolor proposito depulit.
[2] Postero siquidem anno, ne, quod avide orsus erat, ignominiose
desereret, peregrina veste sumpta, regis contubernium repetit.
[3] Neque enim facile ab occurrentibus dignosci poterat, cum veras oris
notas falsus squalor respergeret, veterem habitum nova furaretur illuvies.
[4] Rofterum se vocitari fabriliumque rerum officio callere perhibuit.
[5] Itaque multiplices rerum formas speciosissimis aeris lineamentis
complexus adeo professionem artificio commendavit, ut, recepto a rege magno
ponderis auro, matronarum ornamenta procudere iuberetur.
[6] Igitur complura feminei cultus insignia fabricatus tandem armillam
ceteris operosius expolitam annulosque complures pari studio decusatos
puellae praebuit.
Dan
3.4.3 (p. 70,32 )
[1] Sed nullis flecti meritis indignatio
potest.
[2] Quem Rinda basium sibi porrigere cupientem colapho percussit.
[3] Minus enim acceptantur dona, quae praestat invisus, sane gratiora sunt,
quae ab amicis porriguntur.
[4] Adeo interdum ex offerente oblati pretium pendet.
[5] Non dubitavit enim pervicacis animi puella, quin subdolus senex
libidinis aditum ficta liberalitate captaret.
[6] Praeterea acre eidem atque intractabile ingenium fuit.
[7] Siquidem dolum obsequio instrui donorumque studio flagitii votum
subesse cognovit.
[8] Quam pater plurimum obiurgare, quod nuptias detrectaret, aggressus est.
[9] Illa senile perosa connubium teneris puellarum annis praeproperos aptos
complexus negabat, ab infirmioris aetatis excusatione respuendarum
nuptiarum subsidium mutuata.
Dan
3.4.4 (p. 71,4 )
[1] At Othinus nihil amantium studiis
perseverantiae robore efficacius expertus, quamquam geminae repulsae
ignominia affectus fuisset, tertio regem, priori specie confusa,
perfectissimam rei militaris industriam professus accessit.
[2] Eundem in hanc curam non voluptas modo, sed etiam demendae ignominiae
cupido perduxerat.
[3] Ita praestigiarum peritis versili vultu varios habitus prae se ferendi
promptissima quondam potestas incesserat.
[4] Quippe praeter naturalem corporis speciem cuiuslibet aetatis statum
simulare callebant.
[5] Igitur senex iucundum professionis suae spectaculum editurus inter
promptissimos insolentius obequitare solebat.
[6] Nec eo quidem officii genere puellae rigor inflecti potuit.
[7] Vix siquidem animus sincere in gratiam redit, cum quo vehemens semel
odium gessit.
[8] Quam cum discessurus osculo petere vellet, ita ab ea propulsus est, ut
mentum terrae nutabundus impingeret.
[9] Quam protinus cortice carminibus adnotato contingens lymphanti similem
reddidit, receptam toties iniuriam modesto ultionis genere insecutus.
Dan
3.4.5 (p. 71,18 )
[1] Adhuc tamen propositum exsequi non
cunctatus (quippe spem eius fiducia maiestatis inflaverat), puellari veste
sumpta, quarto regem viator indefessus petivit.
[2] A quo receptus non modo sedulum se, sed etiam importunum exhibuit.
[3] Qui quod muliebriter propemodum cultus esset, a plerisque femina
credebatur.
[4] Ceterum se vocabulo Wecham, arte medicam testabatur; professionem
quoque promptissimis commendabat officiis.
[5] Tandem in reginae famulitium ascitus puellae pedissequam egit.
[6] Cuius etiam pedum sordes serotinis horis abluere solebat; licebat
quoque lympham pedibus ministranti suras ac superiores femorum partes
contingere.
[7] At quoniam vario fortuna passu graditur, quod arte promptum non erat,
in expedito casus constituit.
Dan
3.4.6 (p. 71,28 )
[1] Accidit enim puellam corporis firmitate
defectam, circumspectis morbi remediis, in salutis praesidium manus, quas
ante damnaverat, advocare, quemque semper fastidio habuerat, servatorem
asciscere.
[2] Qui curiosius cuncta doloris indicia perscrutatus, ut morbo quam primum
occurreretur, medicata potione utendum asseruit; ceterum eius temperamenti
tantam acerbitatem fore, ut, nisi puella vinculis se continendam dedisset,
curationis vim perferre non posset.
[3] Ab intimis enim fibris morbi propulsandam esse materiam.
Dan
3.4.7 (p. 71,35 )
[1] Quo pater audito filiam vincire non
distulit iniectamque toro ad omnia, quae medicus admovisset, patientiam
praestare iussit.
[2] Fallebat illum feminei species cultus, quo senex ad obumbrandam artis
suae pervicaciam utebatur; quae res medicamenti speciem ad stupri licentiam
transtulit.
[3] Medicus namque, Veneris occasione sumpta, mutato curationis officio,
prius ad exercendae libidinis quam pellendae febris negotium procurrit,
adversa puellae valetudineqr usus, cuius inimicam sibi incolumitatem
expertus fuerat.
Dan
3.4.8 (p. 72,6 )
[1] Aliam quoque ea de re opinionem subtexere
non pigebit: aiunt enim quidam, quod, cum rex laborantem amore medicum
tanto animi et corporis impendio nihil profecisse cognosceret, ne bene
meritum debita mercede fraudaret, clandestino filiae concubitu potiri
permiserit.
[2] Adeo interdum paterna in prolem grassatur impietas, cum naturae
clementiam violenta corrumpit affectio.
[3] Quem errorem, edito filiae partu, plena ruboris paenitentia insecutus
est.
Dan
3.4.9 (p. 72,13 )
[1] At dii, quibus praecipua apud Byzantium
sedes habebatur, Othinum variis maiestatis detrimentis divinitatis gloriam
maculasse cernentes collegio suo submovendum duxerunt.
[2] Nec solum primatu eiectum, sed etiam domestico honore cultuque
spoliatum proscribendum curabant, satius existimantes probrosi antistitis
potentiam subrui quam publicae religionis habitum profanari, ne vel ipsi
alieno crimine implicati insontes nocentis nomine punirentur.
[3] Videbant enim apud eos, quos ad deferendos sibi divinitatis honores
illexerant, vulgato maioris dei ludibrio, obsequium contemptu, religionem
rubore mutari, sacra pro sacrilegio duci, statas sollemnesque caerimonias
puerilium deliramentorum loco censeri.
[4] Mors prae oculis, metus in animis erat, et in omnium caput unius culpam
recidere putares.
Dan
3.4.10 (p. 72,24 )
[1] Hunc itaque, ne publicam religionem
exsulare cogeret, exsilio multantes Ollerum quendam non solum in regni, sed
etiam in divinitatis infulas subrogavere, tamquam deos ac reges creare in
aequo positum foret.
[2] Quem licet perfunctorie flaminem creavissent, integro regum honore
donabant, ne alieni officii procurator, sed legitimus dignitatis
adverteretur esse successor.
[3] Et ne quid amplitudinis deesset, Othini quoque ei nomen imponunt,
vocabuli favore invidiam novitatis exclusuri.
Dan
3.4.11 (p. 72,31 )
[1] Quo denis ferme annis divini senatus
magistratum gerente, tandem Othinus diis atrocitatem exsilii miserantibus
satis iam graves poenas dedisse visus squaloris deformitatem pristino
fulgoris habitu permutavit.
[2] Iam enim superioris infamiae notam medii temporis intervallum exederat.
[3] Exstitere tamen, qui ipsum recuperandae dignitatis aditu indignum
censerent, quod scaenicis artibus et muliebris officii susceptione
taeterrimum divini nominis opprobrium edidisset.
[4] Sunt qui asserant eum quosdam deorum adulando, quosdam praemiis
permulcendo amissae maiestatis fortunam pecunia emercatum fuisse et ad
honores, quibus iam pridem defunctus fuerat, ingentis summae pretio reditum
comparasse.
[5] Quos si quanti emerit rogas, illos consule, qui quanti divinitas veneat
didicerunt; mihi minus constare fateor.
Dan
3.4.12 (p. 73,3 )
[1] Igitur Ollerus ab Othino Byzantio pulsus
in Suetiam concessit, ubi veluti novo quodam orbe opinionis suae monumenta
restaurare connisus a Danis interfectus est.
[2] Fama est, illum adeo praestigiarum usu calluisse, ut ad traicienda
maria osse, quod diris carminibus obsignavisset, navigii loco uteretur nec
eo segnius quam remigio praeiecta aquarum obstacula superaret.
Dan
3.4.13 (p. 73,8 )
[1] At Othinus, recuperatis divinitatis
insignibus, tanto opinionis fulgore cunctis terrarum partibus enitebat, ut
eum perinde ac redditum mundo lumen omnes gentes amplecterentur, nec ullus
orbis locus exstaret, qui numinis eius potentiae non pareret.
[2] Qui cum filium Boum, quem ex Rinda sustulerat, bellici laboris
studiosum cognosceret, accersitum fraternae cladis memorem esse iubet,
potius a Balderi interfectoribus ultionem exacturum quam armis innoxios
oppressurum, quod aptior ac salubrior pugna competeret, ubi pium belli
locum iusta vindictae licentia tribuisset.
Dan
3.4.14 (p. 73,16 )
[1] Interea Gevarus Gunnonis satrapae sui
dolo nuntiatur oppressus.
[2] Cuius cladem Hotherus acerrimis ultionis viribus insecuturus
interceptum Gunnonem atque ardenti pyrae iniectum cremavit, quod ipse
Gevarum ante per insidias occupatum nocturno vivum igni consumpserat.
[3] Taliter educatoris manibus parentando, filios demum Herlecum Gericumque
Norvagiae praetulit.
Dan
3.4.15 (p. 73,21 )
[1] Post haec, vocatis in contionem
maioribus, bello, quo Boum excipere debeat, periturum se refert idque non
dubiis coniecturae modis, sed veris vatum praedictionibus expertum.
[2] Orat proinde, filium suum Roricum regno praeficiant, ne ius hoc ad
externas ignotasque familias improborum censura transfunderet, plus
voluptatis se ex filii successione quam amaritudinis ex propinqua morte
percepturum testatus.
[3] Quo ocius impetrato, pugna cum Boo congressus occiditur.
[4] Nec iucunda Boo victoria exstitit; quippe tam graviter affectus acie
excessit, ut scuto exceptus atque a peditibus vicissim subeuntibus domum
relatus postridie vulnerum dolore consumeretur.
[5] Cuius corpus magnifico funeris apparatu Rutenus tumulavit exercitus,
nomine eius insignem exstruens collem, ne tanti iuvenis monumenta a
posterorum memoria citius dilaberentur.